Leçon >  Correction 
 Chapitre 22  
 Exercices de grammaire  
 
 
 

 
Traduire l'exercice.
 
..
 
 1 - Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis percipi potest. Cic. Lael. 
 
..
..
 2 - Magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, adfuisses. Cic. Lael. 
 
..
..
 3 - Fabius post dictatoris profectionem, opportunitate ductus acie cum Samnitibus conflixit. Neque melius res geri potuisset, si adfuisset dictator. 
 
..
..
 4 - Hoc vos, inquit, si feceritis, nihilo eritis Afris meliores." 
 
..
..
 5 - Unus e captivis, postquam erat egressus e castris, in ea rediit, quasi aliquid esset oblitus. 
 
..
..
 6 - Phocion etsi summos magistratus cepit, tamen multo ejus notior integritas vitae quam rei militaris labor. Itaque hujus memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. Fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentis delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. Hic cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse his facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam paternam tueri gloriam, his ille "Si mei similes erunt, idem hic, inquit, agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam." 
 
..
..
 7 - Quamvis enim Themistocles jure laudetur et sit ejus nomen quam Solonis illustrius, non minus praeclarus hic quam ille judicandus est. 
 
..
..
 8 - Ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant 
 
..
..
 9 - Si Pompeius potuisset aut quaestionem de morte Clodi tyranni ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam voluisset illum ab inferis evocare, propter rem publicam fecisset. Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt.
     utrum : laquelle des deux choses (aut quaestionem ferre... aut excitare...)
 
..
..
 10 - Apparebat si Hamilcar diutius vixisset, Poenos arma Italiae illaturos fuisse.
 
..
..
 11 - Catilina in proximum annum consulatum petabat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum, Sall.
 
..
..
 12 - Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Sall. J. 14.
 
..
 
 
Le consul Lucius Tarquin Collatin doit donner sa démission.
 
..
 
 Plebem Brutus ad contionem vocat : invitum se dicere hominis causa nec dicturum fuisse, ni caritas rei publicae vinceret: regium genus non solum in civitate, sed etiam in imperio esse; id obstare libertati. "Hunc tu" inquit, "tua voluntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur, ejecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. Amicus abi; exonera civitatem vano forsitan metu: ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum." 
Tite-Live, 2, 2 (passim). 
 
..
 
 
Les Druides.
 
..
 
 [Druides] rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos in honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus jus redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis judiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur. 
César, la Guerre des Gaules, 6, 13
 
..
 
 
Manoeuvres de troupes.
 
..
 
 Caesar tertio die ad Pompeium pervenit juxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi illum suis locis se tenere animadvertit, reducto in castra exercitu aliud sibi consilium capiendum existimavit. Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum totiusque belli apparatum eo contulisset; ut accidit. Pompeius enim primo ignorans ejus consilium, quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat, angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat; postea per exploratores certior factus postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei posse sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus, ut aequo animo laborem ferrent, parvam partem noctis itinere intermisso mane Dyrrachium venit, cum primum agmen Pompei procul cerneretur, atque ibi castra posuit.
 César, Bellum Civile, 41 
 
..